CREDO IN UNUM DEUM
Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Padre natum omnia ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum vero de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et proter nostram salutem
descendit de caelis.Et incarnatus est de Spiritum Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultum est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, Ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et cum Spritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filiosque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et
conglorificatur: qui locuts est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et excepto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi. Amen.
SANCTUS, SANCTUS, SANCTUS
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
AGNUS DEI
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
SALVE REGINA
Salve, Regína, Mater misericórdiae,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules filii Evae.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!
PANGE LINGUA
Pànge, lingua, gloriosi Corporis mystèrium
Sanguinisque pretiòsi, quem in mundi pretium
fructus ventris generosi Rex effudit Gentium.
Nobis datus, nobis natus ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus, sparso verbi semine,
sui moras incolatus miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae recumbens cum fratribus
observata lege plene cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum, et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit.
TANTUM ERGO
Tantum èrgo Sacramentum
venerèmur cernui:
et antìquum documentum
novo cedat rìtui:
praèstet fìdes supplemèntum
sènsuum defectui.
Genitori, Genitoque
làus et jubilàtio,
salus, honor, vìrtus quòque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
Amen.