Nuova Discussione
Rispondi
 
Pagina precedente | 1 | Pagina successiva

NOVENE MARIANE

Ultimo Aggiornamento: 13/08/2019 20:57
Autore
Stampa | Notifica email    
13/08/2019 20:55
 
Email
 
Scheda Utente
 
Modifica
 
Cancella
 
Quota

NOVENA DEL NATALE (in latino)


INVITATORIO
Regem venturum Dominum,
venite adoremus.

Iucundare filia Sion,
et exulta satis filia Ierusalem:
ecce Dominus veniet, et erit
in die illa lux magna
et stillabunt montes dulcedinem,
et colles fluent lac et mel,
quia veniet Propheta magnus,
et Ipse renovabit Ierusalem. (Ant.)

Ecce veniet Deus, et Homo
de domo David sedere in throno;
et videbitis et gaudebit cor vestrum. (Ant.)

Ecce veniet Dominus protector noster, Sanctus
Israël, coronam Regni,
habens in capite suo et dominabitur a mari
usque ad mare et a flumine usque ad
terminos orbis terrarum. (Ant.)

Ecce apparebit Dominus,
et non mentietur:
si moram fecerit,
expecta eum quia veniet
et non tardabit. (Ant.)

Descendet Dominus
sicut pluvia in vellus:
orietur in diebus eius iustitia
et abundantia pacis:
et adorabunt eum omnes reges terrae,
omnes gentes servient ei. (Ant.)

Nascetur nobis parvulus et vocabitur
Deus fortis; ipse sedebit super thronum
David patris sui et imperabit;
cuius potestas super humerum eius. (Ant.)

Betlehem civitas Dei summi,
ex te exiet dominator Israel,
et egressus eius sicut a principio
dierum aeternitatis,
et magnificabitur in medio universae terrae,
et pax erit in terra nostra dum venerit. (Ant.)

Il giorno 24 si aggiunge:
Crastina die delebitur iniquitas terrae,
et regnabit super nos Salvator mundi. (Ant.)

INNO

En clara vox redarguit
obscura quaeque personans:
procul fugentur somnia,
ab alto Jesus promicat.

En Agnus ad nos mittitur
laxare gratis debitum:
omnes simul cum lacrimis,
praecemur indulgentiam.

Beatus auctor saeculi
servile corpus induit,
ut carne carnem liberans,
ne perderet quos condidit.

Castae parentis viscera
coelestis intrat gratia:
venter puellae bajulat
secreta quae non noverat.

Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei:
intacta nesciens virum,
concepit alvo Filium.

Deo Patri sit gloria,
eiusque soli Filio,
cum Spiritu Paraclito
in saeculorum saecula. Amen.

Amministra Discussione: | Chiudi | Sposta | Cancella | Modifica | Notifica email Pagina precedente | 1 | Pagina successiva
Nuova Discussione
Rispondi
L'ANIMA MIA MAGNIFICA IL SIGNORE (Luca 1,48)
 
*****************************************
Feed | Forum | Album | Utenti | Cerca | Login | Registrati | Amministra | Regolamento | Privacy
Tutti gli orari sono GMT+01:00. Adesso sono le 08:03. Versione: Stampabile | Mobile - © 2000-2024 www.freeforumzone.com